monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 20 > csg456.30 > II. FORMULA PATRICIATUS. (511) > sectio 29 > csg456.78 > sectio 6 > csg456.13 > csg48.203 > sectio 3 > sectio 39 > sectio 10 > XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 535/536) > csg75.805 > 4 > ad Romanos, 10 > csg456.275 > sectio 9 > sectio 16 > csg48.207 > XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XVII. FORMULA DE PRAEPOSITO CALCIS. <<<     >>> XVIIII. FORMULA AD P̅P̅O̅ DE ARMIFACTORIBUS.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XVIII. FORMULA DE ARMIFACTORIBUS.

1 Considera quid suscipis, et intellegis locum te dare non debere peccatis.2 arma enim bene construere hoc est salutem velle omnium custodire, quia prima facie ipsis terretur inimicus et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere.3 atque ideo ab indictione illa militibus te et fabris armorum, invitati morum tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis placere posse cognoscis.4 securitas te nostrae non inducat absentiae.5 quicquid feceris nos videmus.6 age qui usu ipso subtilissima perquisitionis errores artificum possumus prima fronte deprehendere et laudabiliter operata iudicare.7 Vide ergo qua diligentia, quo studio faciendum est quod ad nostrum venturum constat examen.8 age itaque ut nulla te venalitas, nulla culpa demergat, quia veniale esse non potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte peccaveris.9 opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium.10 hoc primum Phoroneus Iunoni dicitur obtulisse, ut inventum suum numinis, ut putabant, auspicio consecraret.11 haec in bello necessaria, in pace decora sunt: haec denique imbecilles fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt fortiores.
Cassiodorus HOME